top of page
Search
kjem1981

Anna Calvi Anna Calvi Rar



Haec veterum commenta cum allegoricis intelligentiis suis, quamvis fabulosa, non omnino rejicienda sunt. Et dum in eodem intellectu Amator Laurae sic de illa cantabat: dolce mia fiamma tra le belle, bella, nonne Anima nostra hujus Templi Sanctuarium est, quae plus quam illud, quod manna virgamque includebat, in se continet: dum tribus vitalibus potentiis praedita est, et cum sit sola et unica in uno corpore, non obscuram, sed manifestam, et adaequatam praesefert similitudinem Trishagii illius sanctissimi, ubi in personarum Trinitate, una Deitatis adoratur essentia? Praeterire velle, Domini mei, subjectum tale, non aliud esset, quam defraudare animam praecipuo charactere, dignitate, et officio suo, nec minus etiam esset principali argumento, discursum suum sequentem minorem reddere. Medemini obsecro vos, cum sublimitate subjecti hujus, taedio prolixitatis meae: non possum inprimis [note: De Anatom. ut sup. ] cum doctissimo Laurentio, quin ad iter me accingam, dicendo: Lucet in eo imago Trinitatis: sed cur animae essentiam describere audeo, cum plane divina sit, de divina autem dicebat Simonides possumus tantum dicere quid non sint. De his nihilominus amplissimis fontibus ut stillam aliquam, Domini mei, in doctissimas mentes vestras derivem, id solum repraesento: quod si divina mens semetipsum necessario cognoscens, conceptum suum imprimit, verbum


[note: Pietas elee mosyna, timor. ] De humiditate cerebri canities nascitur: haec vero Sapientum judicio prudentiam indicat, juxta oraculum divinum: Cani sunt sensus hominis: decalore calvities oritur: Symbolum illud est, prout suo loco demonstrabitur, Eleemosynae: unde Optimum erit, ut homo ad hanc partem reflectendo, in frigiditate Timorem Domini contempletur, in hunuditate Pietatem. His vinutibus armatur homo rationalis, tanquam telo pungentissimo, cum quo et tempus, et oblivionem, et peccatum ferit. Hoc omne de ratione




Anna Calvi Anna Calvi Rar



Ut varietatem opinionum, et affectuum demonstrarent AEgyptii, prout quemque corporis motum magis varium, aut exoticum figurabant, tanto eum sibi ad mysteria indicanda magis proprium, tanto magis se quoque admiratione et observatione dignos arbitrabantur: Inde etiam quae inter nos praepostera viderentur, ab illis mysteriosa vocabantur. Quam [note: Caput exparte rasum, ex parte capillatum. ] monstruosum inter nos esset, videre caput ex una sui parte rasum, et discoopertum, ubi se calvities prodat: ex altera vero capillorum tanta sit prolixitas, ut per corpus universum descendat? Nihilominus Xenophon, ut figuram Osiridis Dei exprimeret, ejusdemque contra Titanes victoriam, (quod in sensu literali proinde est, ac si dixerim, solem dissipare exortu [note: Osiris. ] suo vapores) eum contortis supra frontem crinibus figurabat, usque adeo densis, ut personam ejus integram occuparent: Partem vero capitis posteriorem omnino calvam, et denudatam. Ajebat eum in decennio, quo per mundum vagatus est, a caelo suo exul, et ab eodem infestatus, hanc capillorum prolixitatem nutrivisse. Propter quod et peregrinis, nutrire comam, permissum erat. Et Valerianus recenset, pauco annorum spatio, antequam opus suum in lucem daret, Viterbii se subtus terram eruisse petram quandam, quae caput demonstrabat a dextra


insipidum demonstrent, non minimum illud est, iis se rebus et actionibus impendere, quae cum vanae sint, et ponderis nullius, nullum etiam terrarum orbi emolumentum, et commodum afferunt; unde et proverbium natum est: calvum hominem vellis. Insudes [note: Tentare id quod factu impossibile, quam vanum sit. ] quantum volueris, ut de calvi capite capillum evellas, operam perdis nec obtinebis id, quod ibi, non est. Convenit hoc, cum altera illo: lavare AEthiopem: quod vulgo inter Italos dicitur: lavar la testa al asino: caput asini lavare.


arida saxa profluviis aquarum humectata sunt, illuxerunt rubeta incendio flammarum incombusta: caelum pyramide ignita, et columna nubis succurrit: firmamentum illis caeleste manna irroravit: stetit sol in cursu suo: stellae retrorsum abierunt: et ipsa Majestas et omnipotentia divina ad eos saepe descendit: nunc autem gens illa profligata, exul, egens, [note: Miseriae praefatae nationis. ] calamitosa, pannosa, lucris suis inhians, non nisi mendaciis, fraude et dolo vitam suam sustentat. Gens semimortua, dum a vita sua, a Deo suo aliena est: Et haec ejus dispersio (sic praefatus author commentando prosequitur) in ea capillorum parte exprimitur, quae in summitate pallii ligatur (prout in Ezechiele quinto capite habetur) supra quam vastatrix flamma, et ignis omnia devorans casurus sit.


Osvvaldus Crollius non indocte autumat lanuginem cydoneorum, quasi crinem quendam capitis, et vultus hujus inaequalis, in decoctionem reductam, potentissimam esse, ad restaurandum caput decalvatum per morbum meretricium, et venereum, dicamus verius, quam Gallicum. Praeter jam memorata, correctiva efficacia sunt oleum Abrotoni, et succus anethi. Ad quod etiam plurimum opitulatur lacerta viridis, in oleo olivarum suffocata, et ad solem exposita; hoc oleo deinceps calvities loci inungenda, ut crinem provocet. Totum hoc intelligendum, ubi debita adhuc corporis dispositio est. Sic ergo natura provida signaturis suis, et figuris praeservativa nobis indigitat, et remedium defectibus, et necessitatibus nostris.


[note: Petronius. ] Petronius in Satyra quadam de Matrona Ephesina per dolorem tanquam infatuata, ait: Non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus, aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere. De faeminis Gallicis vide commentarium Caesaris, ubi de [note: Lib. 6. de bello Gallico. ] his amplissime tractitur, quae videlicet parum ducebant promittere solutam comam, nisi et eandem [note: Lib. 10. ] evellerent, et eradicarent. Curtius libro decimo refert, Darii matrem cum mortem ejus ab Alexandro intellexisset, laceratis crinibus se humi mirum in modum stravisse. Etiam prudentibus viris nonnunquam [note: 3. Tuscul. ] eadem deliria contigerunt, prout Cicero meminit, dum ait: Ex hac opinione sunt illa varia, et derestabilia genera lugendi, pedores muliebres, lacerationes genarum, pectoris, capitis percussiones. Hinc ille Agamemnon Homericus, et idem Accianus. Et paulo post: Scindens dolore identidem intensam comam. In quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum Regem, in luctu capillum sibi evellere: quasi calvitio moeror solveretur. Quid aliud hoc, quam dolorem dolori adjungere? nec enim evelli sine poena possunt. Praeter haec et consvetudo illis erat foedare et deturpare capillos, aspergendo illos pulvere, [note: Capilli aspersi cinere. ] et cineribus: Sicut de Ninivitis legitur, cum eis repentinus nunciaretur a Propheta Jona interitus: magis autem in pluribus locis de Rege Davide. Hoc ipsum de Achille memoratur in morte Patrocli, [note: Iliad. 22. ] quod Homerus posteritati tradidit. Priamus pari modo dordidatus mortem Hectoris filii sui planxit: [note: AEneid. 12. ] Ita Virgilius de Rege latino refert.


[note: Arrogantia. In proverb. 30. ] Per hos oculos itidem Beda intelligi vult, protervam arrogantiam, et inflatam magniloquio suo pseudoprophetarum et haereticorum inanem jactanctiam. Sed quae propediem tanto majori lapsu casura [note: Cap. 19. ] est, juxta illud Isaiae: Claudet oculos vestros. Ad significandum filium vilipendentem patrem suum, in proverbiis sensus quidam habetur, qui, meo quidem judicio, id quod prae manibus est, optime exprimit, et [note: Proverb. 30. ] est is, qui sequitur: Oculus subsannans Patrem: Hic auctores pene omnes conveniunt posse insinuari haereticos, qui Ecclesiam matrem suam tam benignam, et omnibus communem, imo vero et Christum Redemptore Patrem suum subsanant, et irrident.


Quantum haec custodia oculorum necessaria sit, [note: Gen. 3. ] exemplum inprimis sit Eva: quae si curiosa nimium et vana concupiscentia contemplata pomum vetitum non fuisset, nobis posteris suis dentes inde non [note: Gen. 6. ] obstupescerent. Pulchritudo filiarum hominum, quam viderunt filii Dei, sicut in sacra Genesi reperitur, in causa fuit, ut a Deo suo praevaricarentur. [note: Gen. 9. ] Postquam Cham curiosius nudatum patrem intueri veritus non est, cum omni posteritate sua perpetuam infelicitatem incurrit. De propria vita sua periclitari se credidit Abraham Patriarch, cum Sarae Uxori [note: Gen. 12. ] suae inquit, futurum ut AEgyptii decorem ejus intuerentur: propter quod et transfiguratione opus fuit, et mutatione nominis. Per nimiam oculorum libertatem, [note: Gen. 34. Gen. 38. Gen. 39. ] Dina honoris sui jacturam fecit. Si Judas in bivio quodam Thamar contemplatus non esset, in delictum incontinentiae lapsus non est, sicut nec Putupharis Uxor, cum castissimo Joseph. Severissime [note: Exod. 19. ] Moysi praecipit Dominus: Contestare populum, ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum. [note: Iudith. c. 10. ] Ingreditur Judith in conspectum Holofernis, et statim ait oraculum divinum, captus est [note: Iudith. c. 16. ] in suis oculis, et adhuc: Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus, pulchritudo ejus captivam fecit animam [note: Dan. 13. ] ejus. Vetuli illi Susannam aspiciendo incestuoso stupro cor dederunt, qui tamen populo ut Judices praestituti erant: et quia fraenum oculis relaxrunt, [note: Math. 14. ] in reprobum sensum delapsi sunt. Herodes impius exardescens concupiscentia in Herodiadem, in abomnibale illud parricidium sese projecit, dando saltatrici caput Joannis Baptistae. Tentavit Sathanas oblectamento oculorum sapientiam Redemptoris, quae tamen periculo nullo exposita erat, tentavit, inquam, ut eum provocaret ad lapsum, tum cum [note: Matth. 4. ] juxta Evangelistas ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum. Sed ille oculos humi fixos tenuit, et tentatorem confudit. Jacere oculorum pupillas, in res ad acquirendam virtutem non idoneas, etiam [note: Cicero ad Torquat. ] in earum rerum numerumrecensuit M. T. Cicero, quae dolorem excitant: Oculi, inquit, augent dolorem, quia quae caeteri audiunt, intueri coguntur, nec avertere a miseriis sinunt. In hoc casu caecitatem Democriti nolim sugillare, cum sibi oculos spontaneo ausu expunxit, ne forte in Philosophiae suae studio [note: De natura Deorum. ] per objecta externa turbaretur: A consuetudine enim oculorum animum abducere difficillimum, idem ipse scripto reliquit. 2ff7e9595c


1 view0 comments

Recent Posts

See All

Comments


bottom of page